Arcana Coelestia #1335

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1335. ‘Duobus annis post diluvium’: quod significet alteram Ecclesiam postdiluvianam, inde constare potest quod per ‘annum’ in Verbo, sicut etiam per ‘diem’, et per ‘septimanam’, significetur integra periodus, minor aut major, pauciorum aut plurium annorum, immo abstracte periodus, ut videri potest ab illis locis quae prius n. 488 et 893 allata sunt: similiter hic ‘duobus annis post diluvium’, quibus significatur secunda periodus Ecclesiae, quae fuit cum Ecclesia haec altera incohavit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.