7474. ‘Et non dimisit populum’: quod significet quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione ‘dimittere’ quod sit relinquere; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.
[2] Quod Ecclesiam spiritualem, quae hic per ‘filios Israelis’ repraesentatur, attinet, sciendum quod illa sit interna et externa; et quod illi sint in Ecclesia interna qui in bono charitatis sunt, 1 et quod illi in Ecclesia externa qui in bono fidei; qui in bono charitatis sunt illi qui ex charitate erga proximum vident vera quae fidei; at qui in bono fidei sunt qui ex fide spectant charitatem, ita qui bonum faciunt non ex affectione charitatis sed ex oboedientia fidei, hoc est, quia ita mandatum est; hi sunt qui proprie hic per ‘filios Israelis’ repraesentantur, nam hi sunt qui in altera vita infestantur ab illis qui in falsis sunt; qui enim in affectione charitatis sunt non ita infestari possunt, nam spiritus qui in falsis et malis sunt non possunt accedere ad illos qui in bono illo sunt, 2 quia Dominus est in illo bono; si hi infestantur, fit solum quoad fallacias et apparentias per quas crediderunt verum esse quod non verum est, tum quoad talia quae doctrina Ecclesiae illorum pro veris docuit, quae tamen non vera sunt; 3 illi in altera vita libenter rejiciunt falsa ac recipiunt vera, ex causa quia bonum charitatis est recipiens veri, quia amat 4 illud et desiderat illud.
[3] Quia infestationes toties nominatae sunt, dicendum est quid sunt et quales: infestationes fiunt per injectiones falsi contra vera, 5 et falsa illa per influxum e caelo, hoc est, per caelum a Domino, apud illos qui infestantur, refelluntur; in tali statu tenentur illi qui in vastatione sunt quoad falsa, usque dum imbuerunt vera quae fidei, et per gradus vera interiora; et quantum 6 imbuerunt haec vera, tantum ab infestatione liberantur. Infestationes non sunt tentationes, nam tentationes fiunt cum angore conscientiae; qui enim in tentationibus sunt tenentur in statu damnationis, inde illis angor et dolor 7 .
[4] Ex his patet quales sunt vastationes in altera vita, 8 in quibus sunt qui in bono fidei; 9 hae vastationes sunt vastationes falsi; at vastationes apud illos qui 10 non in bono fidei fuerunt, sed in aliquo vero fidei scientifice, at in vita mali, sunt vastationes veri; qui vastantur quoad falsa imbuunt successive vera et bona fidei et charitatis; at qui vastantur quoad vera exuunt successive vera, ac induunt mala quae fuerunt vitae illorum; ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per vastationes et desolationes.
Footnotes:
1. at
2. nam
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.
5. The Manuscript inserts quae sunt apud illos qui infestantur, .
6. The Manuscript inserts sic.
7. The Manuscript inserts at infestationes fiunt absque tali angore.
8. vastationes sunt duplicis generis, sunt vastationes apud illos
9. quae
10. in scientia fidei sunt, sed in malo vitae