8792. ‘Descendet Jehovah ad oculos omnis populi’: quod significet adventum Domini et tunc illustrationem, constat ex significatione ‘descendere’ cum dicitur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit praesentia Ipsius per influxum, ita adventus; hic adventus Domini intelligitur per ‘descensum Jehovae ad oculos omnis populi’; apparitio Jehovae in specie externa fuit coram illo populo, 1 quia Ipsius praesentiam non aliter percipere potuit, internum enim ejus erat absque bono et vero in quibus Dominus apud alios praesens est, n. 8787; illustratio quae tunc 2 , significatur per ‘ad oculos omnis populi’, nam ‘oculus’ 3 in sensu interno est intellectus, et inde visus oculi 4 est perceptio quae fidei, quae est ex luce caeli; inde ad oculos est illustratio; quod oculus 5 sit intellectus, et 6 ejus visus 4 perceptio quae fidei, videatur n. 4403-4421, 4523-4534.
Footnotes:
1. qui It
2. The Manuscript inserts est.
3. correspondet intellectui
4. perceptioni
5. correspondeat intellectui
6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.