Arcana Coelestia #8787

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8787. ‘Abi ad populum’: quod significet conjunctionem, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ nunc, quod 1 sit verum a Divino quod infra caelum, de qua supra n. 8760, 2 et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic ‘populus’ ad quem abiret, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; quod ‘abire ad populum’ cum dicitur a Jehovah, sit conjunctio, est quia verum a Divino, quod repraesentatur per ‘Moschen’, est medians Divini cum illis qui ab Ecclesia, nam ut conjunctio fiat, quae hic repraesentatur per ‘foedus inter Jehovam et populum’, erit mediatio; ideo quoque per ‘Moschen’ repraesentatur verum a Divino infra caelum conjunctum cum vero Divino in caelo, n. 8760, hoc propter mediationem.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

2. at, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.