Apocalypsis Revelata #651

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 962  
  

651. "Et conjecit in torcular irae Dei magnum," significat explorationem qualia erant opera eorum, quod essent mala.--Per "conjicere in torcular botros vineae" significatur explorare opera, haec enim per "botros" significantur (649); sed quia dicitur "torcular irae Dei magnum," significatur exploratio quod opera essent mala, nam "ira Dei" dicitur de malo (635). 1 Quod per "torcular" significetur exploratio, est quia in torcularibus exprimitur mustum ex botris, et oleum ex olivis, et ex musto et oleo expressis percipitur quales botri et olivae fuerunt; et quia per "vineam" significatur Ecclesia Christiana, et per "botros" ejus significantur opera, ideo horum exploratio apud homines Ecclesiae Christianae per "conjicere in torcular" significatur; sed quia separaverunt Fidem a Charitate, et illam absque Operibus Legis salvificam fecerunt, et ex Fide separata a Charitate non procedunt nisi mala opera, ideo dicitur "torcular irae Dei magnum." Exploratio operum etiam significatur per "torcular" in sequentibus locis:

"Vinea fuit Dilecto meo in cornu filii olei; plantavit eam vite nobili, etiam Torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas sed fecit labruscas," (Esaias 5:1-2);

"Emittite falcem quia maturuit messis, descendite quia plenum est Torcular, exundarunt Lacus, quia magna malitia eorum," (Joel 4:13 (B.A. 3:13));

"Area et Torcular non pascent eos, et mustum mentietur illi," 2 (Hoschea 9:2); 3

"Super vindemiam tuam vastator cecidit, vinum ex Torculari cessare feci, non calcabit hedad, hedad non hedad," (Jeremias 48:32-33; 4

Paterfamilias plantavit Vineam, et fodit in ea Torcular, et locavit agricolis, sed occiderunt servos ad illos missos, et denique Filium, (Matthaeus 21:33-39). 5

Dicitur etiam "torcular" de bonis charitatis, ex quibus vera fidei, apud Joelem:

"Filii 6 Sionis gaudete; plenae sunt areae frumento, et exundant Torcularia mustum et oleum," (2:23-24).

Footnotes:

1. 635 pro "634"

2. illi pro "illis"

3. 2 pro "1, 2"

4. 32, 33 pro "33, 34"

5. 33-39 pro "33"

6. Filii pro "Filiae"

  
/ 962