Apocalypsis Revelata #271

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 962  
  

271. "Et oculos septem," significat Ipsius Omniscientiam et Divinam sapientiam. - Quod "oculi," cum de Domino, significent Divinam Ipsius Sapientiam, videatur supra (48, 125), ita quoque Omniscientiam; et quod "septem" significent omne, et dicantur de re sancta (10); inde per "oculos septem Agni" significatur Divina Sapientia Domini, quae etiam est Omniscientia.

  
/ 962