Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3926

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Die Bibel

 

Johannes 8:12

Lernen

       

12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #533

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

533. Quia nec de Lamecho plura memorantur quam quo genuerit filios et filias qui sunt conceptus et partus talis Ecclesiae, non amplius immorandum: quinam partus, seu filii et filiae sunt, a Ecclesia constare potest; nam qualis Ecclesia, tales partus. Exspiravit utraque illa Ecclesia, quae ‘Methushelah et Lamech’ vocatae, proxime ante diluvium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.