Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #402

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

402. (Vers. 13.) "Et stellae caeli ceciderunt in terram." - Quod significet quod cognitiones boni et veri perierint, constat ex significatione "stellarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et ex significatione "cadere in terram", quod sit perire, nam stellae cum cadunt in terram pereunt. Similiter significatur per

Quod "stellae cadant de caelo" (apud Matthaeum, cap.24:29; et apud Marcum. cap. 13:25):

quisque videre potest quod per "stellas" non intelligantur Stellae, illae enim non possunt cadere e caelo, sunt enim fixae seu in loco suo statae, nec possunt cadere in terram, quia sunt majores terra; quare per illas significantur talia quae sunt lucis caeli, et dant lucem, quae sunt cognitiones boni et veri. Apparent etiam in caelo angelico stellae, sed illae sunt apparentiae ex cognitionibus boni et veri; quare apparent circum illos qui in cognitionibus illis sunt, imprimis quando eas animo versant, et cum in desiderio sciendi illas sunt.

  
/ 1232  
  

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9286

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

9286. ‘Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno’: quod significet cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione, constat ex significatione ‘feriari’ seu festum agere, quod sit cultus Domini ex laeto animo 1 ob liberationem a damnatione, de qua n. 7093, et ex significatione ‘tribus vicibus in anno’ quod sit status plenus usque ad finem, ‘tria’ enim significant plenum a principio ad finem, n. 788, 4495, 7715, 9198, et ‘annus’ integram periodum, n. 2906, 7839, 8070, hic itaque plenariam et integram liberationem; nam per festum azymorum significatur purificatio a falsis, per ‘festum messis’ implantatio veri in bono, et per ‘festum collectionis’ implantatio boni inde, ita plenaria liberatio a damnatione; nam cum homo purificatio est a falsis, et dein introductus per vera in bonum, et tandem cum in bono est, tunc est in caelo apud Dominum, proinde tunc est plene liberatus.

[2] Gradus successivi liberationis a damnatione se habent sicut gradus successivi regenerationis, nam regeneratio est liberatio ab inferno ac introductio in caelum a Domino; homo enim qui regeneratur, primum purificatur a falsis, dein apud illum vera fidei implantantur in bono charitatis, et demum implantatur ipsum hoc bonum, quo facto 2 homo regeneratus est, et tunc in 3 caelo apud Dominum; quapropter per ‘tria festa in anno’ 4 etiam significabatur cultus Domini et gratiarum actio ob regenerationem. Quia ob recordationem illorum 5 perennem illa festa instituta sunt, ideo dicitur cultus et gratiarum actio permanens, nam quae praecipua cultus 6 sunt continuo permansura sunt; quae continuo permanent sunt quae non solum memoriae sed etiam ipsi vitae inscripta sunt; et tunc dicuntur universaliter apud hominem regnare, videatur 7 n. 5949, 6159, 6571, 8853-8858, 8865.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts et gratiarum actio.

2. quod cum factum est

3. inque

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. horum

6. The Manuscript inserts Domini.

7. et quae sic universaliter regnant, de quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Die Bibel

 

Esaias 41:25

Lernen

       

25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis ; vocabit nomen meum ; et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculans humum.