Die Bibel

 

Jeremias 51:2

Lernen

       

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #761

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

761. (Vers. 5.) "Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus," significat quod mala et falsa eorum infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit. -Per quod "peccata ejus pertigerint ad Caelos," significatur quod mala et falsa illorum infestent angelos Caeli; per quod "recordatus sit Deus injustitiarum ejus," significatur quod Dominus Caelos ex violentia inde tutaturus sit. Quod haec significentur per illa verba, est quia omnia in Caelis sunt bona et vera, et omnia in Infernis sunt mala et falsa, et inde Caeli et Inferni prorsus separati sunt, et in situ inverso sicut antipodes: quare non possunt mala et falsa pertingere ad Caelos; sed tamen cum mala et falsa ultra gradus oppositionis, et inde justam mensuram, multiplicantur, infestantur Caeli, et nisi tunc Dominus tutatur Caelos, quod fit per influxum fortiorem a Se, violentia infertur Caelis; et cum hoc ad summum pervenit, tunc Ultimum Judicium facit, et sic liberantur. Inde est quod sequatur in hoc capite, "Exulta super ea Caelum, quia judicavit Deus judicium vestrum super ea," (vers. 20); et in sequente capite, (19:1-9); et apud Jeremiam,

"Tunc canent super Babele Caeli et Terrae, et omne quod in illis, quando venient super illam vastatores," (51:48).

  
/ 962  
  

Die Bibel

 

Apocalypsis 20

Lernen

   

1 Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.

2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille :

3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni : et post hæc oportet illum solvi modico tempore.

4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.

5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.

6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.

7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.

8 Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

9 Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia

10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.

11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.

12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :

13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.

14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.

15 Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.