Die Bibel

 

Hoschea 13

Lernen

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #241

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Fußnoten:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
/ 962  
  

Die Bibel

 

Apocalypsis 4

Lernen

   

1 Post hæc vidi : et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc.

2 Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens.

3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ.

4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ.

5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.

6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.

7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti.

8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum,

10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes :

11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem : quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.