Die Bibel

 

Hoschea 13

Lernen

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #720

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

720. "Et projecit illas in terram." - Quod significet exstinctionem et destructionem illarum, constat ex significatione "projicere in terram", cum de "stellis", per quas significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, sic veritates, quod sit illas exstinguere et destruere, quoniam vera exstinguuntur et destruuntur quando falsificantur et adulterantur. Vera falsificata et adulterata sunt falsa prae falsis ex alia origine; nam falsa ex alia origine non ita exstinguunt et destruunt vera, dant enim aliquem locum veris in se vel juxta se: per falsa ex alia origine intelliguntur praecipue falsa ex ignorantia, ex fallaciis, et ex religione apud illos quibus non est Verbum. Sciendum est quod 1 illis qui male vivunt, et usque dicunt se salvari quia fidem habent, vix aliquod genuinum verum sit, utcunque plura ex sensu litterae sciunt et depromunt; sensus enim litterae Verbi talis est, ut si non interius comprehendatur, diversimode explicari possit; et si ille sensus non ex genuinis veris spectatur, creditur secundum litteram, et falsificatur, secundum illa quae in mox praecedente articulo per comparationem de solis progressione et statione ostensa sunt. Quod vix aliquod genuinum verum illis sit, compertum est apud quosdam in mundo spirituali, qui solam fidem confirmaverunt doctrina et vita, quod ne quidem unum genuinum verum sciverint et agnoverint; angeli id exploraverunt et mirati sunt. Inde patuit quod vera Verbi apud se exstinxerint et destruxerint. Hoc itaque significatur per quod "draco cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit illas in terram"; sicut etiam "hircus caprarum" apud Danielem,

Cornu hirci caprarum "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea; .... et projecit veritatem in terram" (8:10, 12):

per "exercitum caelorum" intelliguntur omnia vera et bona caeli et ecclesiae.

(Simile significatur per stellas quae cadent de caelo, Matth. 24 2 29.)

Fußnoten:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Die Bibel

 

Jeremias 15:9

Lernen

       

9 Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima ejus : occidit ei sol cum adhuc esset dies : confusa est, et erubuit : et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.