Die Bibel

 

Genesis 9:9

Lernen

       

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3326

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3326. Quod ‘dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum’ significet quod resurgeret dein, constat a repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302, 3322; et a significatione ‘mori’ quod sit ultimum status cum aliquid desinit esse, de qua n. 2908, 2912, 2917, 2923; et quia finis prioris status est principium sequentis, hic per ‘vadere ad moriendum’ significatur resurgere dein, simile quod per sepeliri; quod ‘sepeliri’ sit resurgere, videatur n. 2916, 2917, 3256. Quod resurgeret dein, est quod bonum prioritatem seu dominium obtinebit super vero, postquam verum quoad tempus prioritatem habuerit apparenter, de qua re supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1728

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1728. ‘Et ille sacerdos’: quod significet sanctum amoris, constat a significatione ‘sacerdotis’ in Verbo: sunt duo quae praedicantur de Domino, nempe quod sit Rex et quod sit Sacerdos; ‘rex seu regium’ significat sanctum verum, ‘sacerdos seu sacerdotium’ significat sanctum bonum; illud est Divinum spirituale, hoc Divinum caeleste. Dominus ut Rex gubernat omnia et singula in universo ex Divino Vero, ac ut Sacerdos ex Divino Bono: Divinum Verum est ipse ordo universi Regni Ipsius, cujus omnes leges sunt vera seu veritates aeternae; Divinum Bonum est ipsum essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; utrumque praedicatur de Domino; si modo Divinum Verum, nullus mortalium salvari posset, nam veritates condemnant unumquemvis ad infernum; at Divinum Bonum quod est misericordiae, elevat ab inferno ad caelum. Haec sunt quae repraesentarunt reges et sacerdotes in Ecclesia Judaica; et quae quoque repraesentavit ‘Malkizedech, ut rex Shalem, et sacerdos Deo Altissimo’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.