17
Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

929. Quod ‘non addam percutere omne vivum sicut feci’ significet quod homo non amplius ita se perdere poterit, inde nunc constat: ita enim se res habet; cum homo regeneratus est, tunc detinetur a malo et falso quod apud eum, et tunc non percipit aliter quam quod bonum et verum a se faciat et cogitet, sed est apparentia seu fallacia, est detentio a malo et falso, et quidem valida; et quia detinetur a malo et falso, non potest se perdere; si vel minimum remitteretur aut relinqueretur sibi, in omne malum et falsum rueret.