Die Bibel

 

Genesis 8:12

Lernen

       

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #891

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

891. Quod ‘columba non rediret ad illum amplius’ significet statum liberum, inde nunc sequitur, et quidem ex eo quod columba, seu verum fidei, sicut ceterae aves, ut et bestiae, ita Noahus, non amplius in arca teneretur pro aquis diluvii; quamdiu in arca erat, status servitutis, seu status captivitatis aut carceris erat, agitantibus eum aquis diluvii seu falsis, qui status cum statu tentationis describitur in cap. praec. vers. 17, quod ‘aquae creverint et sustulerint arcam’, et quod ‘elevata arca de super terra’; tum vers. 18 quod ‘corroboratae aquae, et iverit arca de super faciebus aquarum’; status ejus libertatis describitur, quod non solum exiverit ex arca Noahus, sed etiam omnia quae 1 cum illo fuerunt, in hoc capite vers. seq. 15; -18; ita omnium primum ‘columba’, hoc est, verum fidei ex bono; nam omne liberum est ex bono fidei, hoc est, ex amore boni.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.