Die Bibel

 

Genesis 7:8

Lernen

       

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #905

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

905. Quod ‘exire de arca’ significet libertatem, constat ab illis quae prius dicta sunt et ex ipsa serie contextus rerum: quamdiu Noahus fuit in arca et circumfusus aquis diluvii, significatum quod in captivitate fuit, hoc est, agitatus a malis et falsis, seu quod idem est, a malis spiritibus, a quibus pugna tentationis; inde sequitur quod ‘exire de arca’ significet libertatem: praesentia Domini libertatem involvit; unum sequitur alterum; quantum praesentior est Dominus, tantum liberior est homo, hoc est, quantum in amore boni et veri, tantum libere agit; influxus Domini per angelos talis est; at contra, influxus inferni per malos spiritus est cum vi et impetu dominandi; nihil apud spirant quam subjugare hominem, in tantum ut nihil sit et illi omne; cum omne sunt, tunc homo est unus eorum, et vix unus, sed est sicut nullus in oculis eorum; quare cum Dominus liberat hominem a dominio et jugo eorum, oritur pugna; et cum liberatus est, hoc est, regeneratus, tunc tam leniter ducitur per angelos a Domino ut nihil minus sit quam jugum et dominium; per jucunda et felicia ducitur, et amatur, et aestimatur; quod Dominus docet apud Matthaeum, Jugum Meum blandum est, et onus Meum leve est, 11:30;

quod prorsus contrarium est apud malos spiritus, apud quos, ut dictum, pro nihilo reputatur homo, et si potuissent, cruciarent illum omni momento; quod a multa experientia scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.