Die Bibel

 

Genesis 7:13

Lernen

       

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #742

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

742. Quod per ‘filios’ significentur vera, per ‘uxorem’ bona, per ‘uxores filiorum’ vera conjuncta bonis, prius cap. praec. ad vers. 18 dictum, ubi eadem verba: per vera et bona, tametsi hic vocantur ‘filii et uxores’, significantur illa quae apud hominem Noahus dictum fuerunt, per quae tutatus. Talis est stilus Verbi antiquissimus, involvens arcana caelestia, qui historice connexus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.