Die Bibel

 

Genesis 6:5

Lernen

       

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10044

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10044. ‘Super caput arietis’: quod significet cum toto, constat ex significatione ‘capitis’ quod sit totus homo, ita totum, de qua n. 10011; quod ‘caput’ sit totum, est causa quia est supremum, et inibi est intimum hominis; et a supremo procedunt omnia quae infra, sicut etiam ab intimo procedunt omnia quae extra, nam haec et illa sunt inde; 1 intimum apud hominem est ejus voluntas et intellectus; haec in principiis sunt in capite; quae inde procedunt sunt actus, qui 2 interiorum effectus sunt in corpore; quapropter cum dicitur voluntas et intellectus, intelligitur totus homo, nam inde homo est homo; actus corporis etiam 3 omne suum habent ex voluntate; inde est quod 4 homo non ex actibus corporis seu operibus spectetur, sed ex voluntate in illis; quia ita est, 5 per animam in Verbo intelligitur 6 totus homo, et quod homo dicatur anima, ut Lev. 4:27, 5:1, 4, 17, 21 [KJV 5:1, 4, 17, 6:2], 17:10, 15, et alibi.

[2] Sunt duo quae significant totum, nempe supremum et infimum; quod etiam infimum seu ultimum, est quia in ultima desinunt omnia interiora, usque a primo seu supremo, ac ibi simul sunt, videatur n. 9828, 9836; inde est quod supremum per ultimum contineat omnia interiora, quae sunt intermedia, in nexu et in forma, utque ad unum finem spectent, n. 7 9828. Quod 8 ultimum etiam 9 significet totum, constat a pluribus in Verbo, sicut quod totus homo dicatur ‘caro’, ut Gen. 6:12 10 ; Num. 16:22, 27:16; Esai. 40:5; Sach. 2:17 [KJV 13]; et alibi.

[3] Quia ultima 11 etiam significant omnia seu totum, ideo crinis, pilus, barba, quae sunt ultima quae excrescunt apud hominem, sumuntur pro illis, etiam pedes, immo 12 eorum et manuum digiti: quod crinis, pilus, barba, constat apud Esaiam,

In illo die detondebit Dominus novacula per regem Aschuris caput, pilos pedum etiamque barbam, 7:20;

‘rex Aschuris’ est ratiocinatio, qualis illorum qui per illam destruunt Divina, n. 1186, ‘detondere caput, pilos pedum, et barbam’ est auferre ultima, nam his ablatis diffluunt interiora, ac pereunt, ideo 13 quoque sacerdoti vetitum fuit radere caput, Lev. 21:10, ut et Naziraeo, cujus coma dicebatur Naziraeatus Dei, Num. vi, n. 6437, 9407 fin. , ac intelligitur per verticem Naziraei fratrum, Gen. 49:25, 26; Deut. 33:16;

inde quoque dicitur quod pili capitis omnes numerati sint, Matth. 10:30, per quod 14 significatur quod omnia et singula in homine, tum 15 quod capillus e capite non peribit, Luc. 21:18.

[4] Quod etiam ‘pedes’ ac eorum et manuum digiti significent omnia, ac ita totum, constat apud Johannem, Dixit Petrus, Domine, non lavabis pedes meos tantum, sed etiam manus et caput; dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, 16 Joh. 13:9, 10; ‘pedes’ sunt naturale, quod ultimum, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406: et in sequentibus hujus capitis, De 17 sanguine arietis 18 dabis super auriculam auris Aharonis, et sit per pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri, vers 20; quod est super omnia et singula, quae significantur per ‘aurem’, ‘manum’, et ‘pedem’.

[5] Quia supremum et infimum, seu quod idem, primum et ultimum, aeque significant omnia et singula, seu totum cum partibus, ideo describitur Omnipotentia et Omniscientia Domini, per quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Apoc. 1:8, 21:6, 22:13; Esai. 41:4.

[6] Quod omnia contineantur in nexu ac stent una a primo seu supremo per ultima seu infima, ita describitur apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum; convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

‘manus’ et ‘dextra’ Jehovae seu Domini est omnipotentia, ‘terra quam fundavit’ est ultimum, 19 ‘caelum quod extendit’ est quod est inter primum et ultimum, ‘convocare ea ut stent una’ 20 est continere interiora omnia per ultimum in nexu, et in forma, ut ad unum finem spectent; unus finis quem spectent est qui est Primus et Novissimus; 19 quod ille sit Dominus, constat apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Rex Israelis et Redemptor ejus, Ego Primus et Ego novissimus, 44:6;

‘Rex Israelis’ est Dominus, Joh. 18:37;

quod ‘Redemptor’, patet: et in Apocalypsi 21 ,

Haec dicit Primus et Novissimus, Qui fuit mortuus et revixit, 22 2:8.

[7] Quod primum contineat omnia in nexu per ultimum, constare potest ex Verbo et ex homine: Verbum in ultimis est sensus litterae ejus, et Verbum in primo est Dominus, et Verbum in interioribus est sensus internus ejus, qui in caelis percipitur et facit ut illi qui ibi spectent ad unum finem, qui est Dominus; de hoc arcano videatur n. 9360, 9824.

[8] Quod ad hominem, homo in ultimis 23 est Ecclesia in terris; homo in primo est Dominus, homo in interioribus est caelum, nam Ecclesia et caelum 24 coram Domino est sicut unus homo, ideo caelum 25 vocatur Maximus Homo, de quo 26 ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 10030 fin. , continuus nexus et secundum nexum influxus est omnium a Domino per caelos ad Ecclesiam in terris; per caelos intelliguntur angeli qui ibi, 27 per Ecclesiam homines qui sunt veri homines Ecclesiae, et per hominem in primo Dominus quoad Divinum Humanum Ipsius; quod a primo per ultimum 28 omnia contineantur in nexu et stent una, intelligitur 29 per Domini Verba supra allata, apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum, convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

quod per ‘terram’ in Verbo intelligatur Ecclesia, etiam multis ostensum est, videantur citata n. 9325.

[9] Idea hujus rei haberi potest ex ultimo ac intimo apud hominem, ultimum ejus est cutis, intimum est cor, intermedia seu interiora sunt viscera; a corde usque ad cutem trans viscera est continuus nexus per vasa sanguinea, haec enim procedunt ex corde, et terminantur in cute; quod cutis sit ultimum continens interiora in nexu, patet, nam ablata cute diffluunt interiora.

[10] Ex his videri potest unde est quod sicut supremum seu intimum significet omnia et singula, ita quoque 30 infimum seu ultimum. Ex his etiam patet arcanum cur Dominus etiam quoad ultima glorificavit Humanum Suum; ultima vocantur ‘ossa et caro’, quare Dominus dixit discipulis Suis, qui putabant se spiritum videre, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ego 31 sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habentem, Luc. 24:37, 39;

quod ipsum Divinum fuerit Primum in Ipso, notum est, nam conceptus erat a Jehovah, et quod concipitur a patre, hoc primum hominis est; quod Dominus etiam ultima Humani Sui glorificaverit, ex verbis Ipsius ibi patet, et quoque ex eo quod nihil de 32 Humano Suo reliquerit in sepulcro. Quod interiora desinant et quiescant in ultimis ac ibi simul sint, et quod ultima contineant interiora in nexu, etiam in rebus spiritualibus, videatur n. 9216, 9828; quod ideo in ultimis sit robur et potentia, n. 9836, et quod ideo sanctitas in ultimis 33 , n. 9824, et quod in ultimis revelata et responsa, n. 9905.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts et quia etiam intimum est, dicuntur illa quae procedunt externa respective;

2. haec

3. inde sunt et

4. The Manuscript deletes inde, and inserts quapropter.

5. inde etiam est, quod

6. intelligatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts infimum seu.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et infima.

12. ac

13. ita quoque omnia interiora, nam haec ab illis pendent, diffluunt illis ablatis; inde

14. et

15. et quoque

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Accipies ex

18. The Manuscript inserts et.

19. The Manuscript inserts et.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. apud Johannem

22. The Manuscript inserts Apoc.

23. ultimo

24. coelum (deletes)et Ecclesia

25. quod ideo

26. multum

27. The Manuscript inserts et.

28. et ultimo

29. significatur

30. etiam

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. ex

33. ultima sancta dicta fuerint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9824

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

9824. ‘Et ephodum’: quod significet Divinum Verum ibi in forma externa in quod desinunt interiora, constat ex significatione ‘ephodi’ quod sit Divinum Verum in forma externa; quod id per ‘ephodum’ significetur, est quia per vestes sanctitatis Aharonis repraesentabantur Divina Vera in regno spirituali in suo ordine, videatur supra n. 1 9822, et ephodum erat 2 extremum trium vestium, nam vestes 3 sanctitatis Aharonis 4 erant ephodum, pallium, et tunica tesselata; quod 2 extremum est, id non modo continet interiora, sed etiam interiora in illud desinunt; ita se habet in corpore humano, proinde etiam in caelis, quibus illa quae humani corporis sunt correspondent; similiter cum veris et bonis, nam haec et illa faciunt caelos.

[2] Quia ephodum repraesentabat maxime externum regni spiritualis Domini, ideo erat id prae reliquis vestibus sanctum, et in eo pectorale, in quo Urim et Thumim, per quae responsa a Divino data sunt; quod maxime externum sit prae internis sanctum, est quia externum continet omnia interiora in suo ordine, inque forma et in nexu, usque adeo ut si removeretur externum, dissiparentur interna, 5 ibi enim interna non modo desinunt, sed etiam ibi simul sunt; quod ita sit, scire possunt illi qui sciunt quomodo se habet cum successivis et cum simultaneis, quod nempe successiva, quae procedunt et consequuntur in suo ordine, usque etiam in ultimis se simul sistant; sint pro exemplo finis, causa, et effectus: finis est primum in ordine, causa est secundum, et effectus est ultimum; ita quoque successive progrediuntur, at usque in effectu, 6 qui ultimum est, sistitur causa simul, ac finis in causa; inde est effectus complementum, in quo 7 interiora seu priora etiam collata sunt et hospitantur.

[3] Similiter se habet cum velle, cogitare, et facere apud hominem; velle est primum, cogitare est alterum, et facere est ultimum, quod etiam est effectus, in quo priora seu interiora simul existunt, nam quantum facere in se continet id quod homo cogitat, et quod vult, tantum 8 in forma et in nexu continentur interiora; inde est quod 9 in Verbo dicatur quod homo judicandus sit secundum facta sua seu secundum opera, quod significat quod judicandus secundum cogitare et velle suum, nam haec in factis sunt sicut anima in suo corpore. Quia nunc interiora in ultimo 10 se simul sistunt, ideo, ut dictum est, ultimum, si perfectus ordo 11 , pro sancto habetur prae interioribus 12 , est enim ibi sanctitas interiorum completa.

[4] Quia in ultimis interiora simul sunt, sicut, ut dictum, in factis seu operibus cogitare et velle hominis, seu in spiritualibus, fides et amor 13 ejus, ideo Johannes prae reliquis discipulis amatus fuit a Domino et jacuit ad pectus Ipsius, Joh. 13:23, 21:20, 22;

ex causa quia ille discipulus repraesentabat opera charitatis, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3934; inde quoque patet cur externum seu ultimum, quod in perfecto ordine est, sanctum sit prae internis singillatim spectatis; est enim Dominus, cum in ultimo, simul in omnibus, et cum in illo est, interiora continentur in suo ordine, nexu, et forma, inque auspicio et ductu ad beneplacitum; hoc arcanum est quod intellectum est n. 9360, quod videatur.

[5] Haec nunc causa est quod ephodum, quia repraesentativum ultimi 14 regni spiritualis Domini erat, sanctius habitum fuerit quam reliquae vestes 15 sacerdotii; quapropter ephodum principalis amictus sacerdotalis fuit, 16 et factum erat ex filis auri in medio hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti, Exod. 39:3, at reliquis sacerdotibus erant ephoda ex lino, 1 Sam. 2:18, 22:18; 17 et ideo ephodum sumebatur pro omni amictu sacerdotis, et dicebatur portare ephodum, quo significabatur quod esset sacerdos, 1 Sam. 2:28, 14:3; ideo etiam pectorale alligatum ephodo fuit, et per Urim et Thumim ibi responsa dabantur, ex causa quia is amictus repraesentativum ultimi in regno spirituali Domini 18 erat, et responsa Divina sistuntur in ultimis, transeunt enim per omnia interiora successive, ac ibi dictantur, quia ibi desinunt; quod responsa darentur cum induti ephodo, constat ex 1 Sam. 23:6-13 et 30:7, 8; et quoque apud Hoscheam,

Dies multos sedebant filii Israelis, non rex et non princeps, et non sacrificium et non statua, et non ephodum et 19 teraphim, 20 3:4;

‘teraphim’ significant responsa Divina, nam per illa 21 olim dabantur, Sach. 10:2. 22 Ephodum etiam in lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet a vocis illius significatione, Exod. 29:5 et Lev. 8:7.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. externum

3. Sacerdotii, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. erat

5. tum quia interiora omnia ibi

6. quod

7. priora seu interiora

8. est humanum ejus ibi

9. The Manuscript places this after dicatur.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts est.

12. The Manuscript inserts seorsum spectatis.

13. The Manuscript places this before fides.

14. in Regni spiritualis, in the First Latin Edition, in Regno spirituali, in the Second Latin Edition

15. Aharonis

16. ephodum Summi sacerdotis

17. et ideo dicebatur portare ephodum, pro indui sicut sacerdos, 1 Sam. 2:28; Cap 14:3;

ephodum etiam in Lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet vocis ejus significatione, Exod. 29:5 et Levit. 8:7;

patet quod pectorale ibi esset, et per urim et thumim ibi responsa darentur, erat quoque

18. esset

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. dabantur olim responsa

22. is omitted in the Manuscript, but see note 1

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.