Die Bibel

 

Genesis 5:29

Lernen

       

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #609

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

609. Quia status hominis hujus Ecclesiae, quae ‘Noahus’ vocatur, prorsus mutatas est a statu hominis Antiquissimae Ecclesiae, non potuit amplius ille, ut dictam, ita informari et illustrari ut antiquissimus homo, quia interna clausa erant ut nulla amplius communicatio cum caelo nisi quae ignota; quare nec instrui potuit, nisi quam per viam externam, seu sensuum aut sensualem, ut dictum; propterea, ex Providentia Domini, conservata sunt doctrinalia fidei cum quibusdam revelationibus Antiquissimae Ecclesiae in usum hujus posteritatis; quae doctrinalia primum collecta sunt a ‘Caino’ et reposita ne perirent; quare dicitur de Caino quod ‘ei signum impositum ne quis illum occideret’, de quibus videantur quae dicta ibi loci, cap. 4:15;

postea in doctrinam redacta a ‘Hanocho’, quae doctrina, quia illo tempore nulli usui esset, sed posteritati, ideo dicitur quod ‘sumpserit eum Deus’, de quibus etiam videantur quae ibi loci, cap. 5:24. Haec doctrinalia fidei fuerunt quae a Domino conservata sunt in usum hujus posteritatis seu Ecclesiae; nam a Domino praevisum quod periret perceptio; quare etiam provisum ut illa remanerent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.