Die Bibel

 

Genesis 5:14

Lernen

       

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #484

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

484. Quod Ecclesia quae ‘Sheth’ dicta, proxime similis fuerit Ecclesiae Antiquissimae, constat inde quod dicatur quod ‘Homo genuerit in similitudinem suam, secundum imaginem suam, et vocavit nomen ejus Sheth’; ‘similitudo’ spectat fidem et ‘imago’ amorem, nam quod non fuerit sicut Antiquissima Ecclesia quoad amorem et inde fidem in Dominum, constat ex eo quod mox prius dicat ‘Masculum et feminam creavit illos, benedixit illis, et vocavit nomen illorum Homo’, quibus significatur homo spiritualis sexti diei, ut prius dictum; quare similitudo ejus fuit, sicut spiritualis sexti diei quod est quod amor non ita principale fuit, sed usque quod fides amori conjuncta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.