Arcana Coelestia #352
352. Quod per ‘primogenita gregis’ significetur [sanctum quod est solius Domini, constare potest a primogenitis in Ecclesia repraesentativa, quae omnia sancta fuerunt quia spectabant Dominum, Qui solus Primogenitus. Amor et inde fides est primogenitus; omni amor est Domini, et ne hilum amoris est hominis, quare Dominus solus Primogenitus; hoc repraesentatum est in Ecclesiis antiquis per ‘primogenita hominis et bestiae, quod essent sancta Jehovae, Exod. 13:2, 12, 15. Et quod tribus Levi, qui in sensu interno significat amorem, post Reuben et Simeonem, qui in sensu interno significat fidem, natus, acceptata loco omnium primogenitorum, et facta sacerdotium, Num. 3:40-46; 8:14-20. De Domino quod Primogenitus omnium quoad Humanam Ipsius Essentiam, ita apud Davidem,
Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra saluti Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae, Ps. 89:27, 28 [KJV Ps. 89:26, 27]:
et apud Johannem, Jesus Christus, Primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae, Apoc. 1:5.
Observes quod primogenita cultus significent Dominum; primogenita autem Ecclesiae significent fidem.
Exodus 13:15
15
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.