Die Bibel

 

Genesis 4:26

Lernen

       

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #339

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

339. In praecedentibus tribus capitibus satis ostensum est quod per ‘hominem et ejus uxorem’ significata sit Ecclesia Antiquissima, sic ut non possit dubitari; et quia ‘homo et uxor ejus’ est Antiquissima Ecclesia, constat inde quod conceptus et partus ejus non fuerit alius. Antiquissimis familiare fuit nomina indere, et per nomina significare res, et sic instituere genealogiam; quae enim sunt Ecclesiae, similiter quoque se habent; unum concipitur et nascitur ab altero, et habet se ut generatio; quare commune est in Verbo talia quae Ecclesiae sunt, vocare conceptus, partus, prolem, infantes, parvulos, filios, filias, juvenes, et sic porro: prophetica iis sunt plena.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.