Die Bibel

 

Genesis 4:24

Lernen

       

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

Aus Swedenborgs Werken

 

De Coelo et de Inferno #341

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 603  
  

341. Quod innocentia sit receptaculum omnium caeli, et sic quod innocentia infantum sit planum omnium affectionum boni et veri, constare potest ex illis quae prius (276-283) de Innocentia Angelorum in Caelo ostensa sunt; quod nempe innocentia sit velle duci a Domino, et non a semet proinde quod homo tantum in innocentia sit, quantum remotus est a suo proprio; et quantum aliquis a suo proprio remotus est, tantum in Proprio Domini est; Proprium Domini est quod vocatur justitia et meritum Domini. Sed innocentia infantum non est genuina innocentia, quia est absque sapientia adhuc: genuina innocentia est sapientia; nam quantum aliquis sapiens est tantum amat duci a Domino, seu quod idem, quantum aliquis ducitur a Domino, tantum sapiens est. Perducuntur itaque infantes ab innocentia externa, in qua primum sunt, quae vocatur innocentia infantiae, ad innocentiam internam, quae est innocentia sapientiae. Haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, tunc conjungitur eis innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. Repraesentatum est mihi, qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur et postea repraesentatum est qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum et nudum: ipsi enim innocentes, qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et quidem 1 nudi, nam innocentia repraesentatur per nuditatem quam non erubescunt ut legitur de primo Homine et ejus Uxore in Paradiso (Genesis 2:25); quapropter etiam, cum status innocentiae eorum periit, erubescebant nuditatem, et se abscondebant (3:7, 10-11). Verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes. Inde est, quod "infantia" in Verbo significet innocentiam (videatur supra, 278).

Fußnoten:

1. [Editor's footnote] quidem pro "quidam" (vide Arcana Coelestia 2306).

  
/ 603  
  

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2306

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2306. Quod infantum innocentiam attinet, illa quia absque intelligentia et sapientia adhuc, est modo planum quoddam ad recipiendum genuinam innocentiam, quam recipiunt secundum gradus prout sapientes fiunt. Repraesentatum est mihi qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur, sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur: et postea repraesentatum qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum, et nudum; ipsi enim innocentes qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per ‘nuditatem quam non pudent’, ut legitur de primo homine et ejus uxore in paradiso. Verbo, quo sapientiores angeli, eo innocentiores, et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes; inde est quod innocentia Verbo significetur per infantiam: sed de innocentiae statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.