Die Bibel

 

Genesis 45:5

Lernen

       

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6145

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

6145. ‘Et fuit terra Pharaoni’: quod significet quod subjecta omnia naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione ‘fuit terra illi’ quod sit appropriatio et subjectio omnium quae per ‘terram’ significantur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale in communi, de qua n. 1 5160, 5799, 6015, ad quod scientifica quae per ‘Aegyptum’ significantur, collata sunt, n. 6115; quod sub auspicio interni, est quia totum naturale tam in communi quam in parte; quod sub auspicio interni sit, significatur per quod ‘Joseph dominans fuerit super omnem terram Aegypti’, et quoque quod ‘praefectus super domum Pharaonis’, Gen. 41:40-43;

et xlv, ubi haec: Dixit Joseph ad fratres suos, Deus posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti, vers. 8; inde nunc est quod de naturali dicatur quod sub auspicio interni.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Die Bibel

 

Genesis 41:40-43

Lernen

      

40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.

41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.

42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.