Die Bibel

 

Genesis 3:2

Lernen

       

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #305

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

305. Vers. 23. Et emisit eum Jehovah Deus ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. ‘Ejici ex horto Eden’ est privari omni intelligentia et sapientia: ‘colere humum, ex qua sumptus’ est fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem.

Quod ‘ejici ex horto Eden’ sit privari omni intelligentia et sapientia, constat ex significatione ‘horti’, et ‘Edenis’, de qua prius: ‘hortus’ enim significat intelligentiam seu intellectum veri; et ‘Eden’, quia amorem, significat sapientiam, seu voluntatem boni.

Quod ‘colere humum ex qua sumptus’ sit fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem, ostensum est prius ad vers. 19, ubi similia verba.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.