Die Bibel

 

Genesis 3:14

Lernen

       

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #288

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

288. Quod per ‘hominem’ intelligatur vir Antiquissimae Ecclesiae, seu caelestis homo, prius ostensum est; et quidem quod Dominus solus Homo, et quod ex Ipso omnis caelestis homo, quia similitudo Ipsius; inde vocatus ‘homo’ qui esset Ecclesiae, quicumque et qualiscumque; et tandem quisque qui corpore apparet ut homo, ad distinguendum eum a bestiis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.