Die Bibel

 

Genesis 3:12

Lernen

       

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #764

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

764. 1 "Ut illam a flumine absorptam faceret." Quod significet ut Ecclesia illa per ratiocinationes occaecaretur et dissiparetur, constat ex significatione fluminis, quod sit ratiocinationes, de qua mox supra; et ex significatioine absorptum facere ac absorbere, quod sit perdere, quod sit occaecari et dissipari est quia intelligitur per ratiocinationes ex falsis perdere, et qui ex falsis perit, is primum occaecatur ut non videat vera, ac dum vera non amplius videntur, dissipatur etiam Ecclesia apud illum nam Ecclesia est Ecclesia ex veris.

Fußnoten:

1. Found in the first draft, but omitted from the second.

  
/ 1232