Die Bibel

 

Genesis 35:4

Lernen

       

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4571

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4571. ‘Et dixit illi Deus’: quod significet perceptionem a Divino, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi, quod 1 sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod ‘Deus dixit’, in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia 2 Humanum in 3 Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu Deus in Ipso, quod per ‘dixit illi Deus’ significetur perceptio a Divino.

Fußnoten:

1. The Manuscript places this after dicere.

2. The Manuscript inserts ita magis et magis a Divino.

3. The Manuscript inserts suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3509

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3509. ‘Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552, 2619; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Domini 1 Naturale quoad verum, de qua n. 3305; inde patet quod per ‘Rebecca dixit ad Jacobum filium suum’ significetur perceptio Domini ex Divino Vero de naturali vero. 2 Quod Dominus ex Divino Bono Divini Rationalis, quod repraesentatur per ‘Jishakum’, voluerit per bonum Naturalis, quod repraesentatur per ‘Esavum’, comparare Sibi verum, per quod glorificaret seu Divinum faceret Naturale, sed quod 3 Dominus ex Divino Vero divini Rationalis, quod repraesentatur per Rebeccam, voluerit per verum Naturalis, quod repraesentatur per ‘Jacobum’, comparare Sibi verum, per quod glorificaretur seu Divinum fieret Rationale, non capi potest nisi illustretur per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur seu novus fit a Domino; et ne quidem ab hoc, nisi sciatur quomodo se habet cum rationali quoad bonum et quoad veram ibi;

[2] quapropter paucis dicendum: mens rationalis est distincta in binas facultates, una facultas ejus vocatur voluntas, altera intellectus; quod a voluntate profluit cum regeneratur homo, vocatur bonum, quod ab intellectu, vocatur verum; antequam homo regeneratus est, voluntas non unum agit cum intellectu, sed illa vult bonum, hic autem verum, usque ita ut conatus voluntatis percipiatur admodum distinctus a conatu intellectus; sed hoc percipitur modo ab illis qui reflectunt, et sciunt quid voluntas et 4 quae ejus, et quid intellectus et 4 quae ejus, sed non ab illis qui illa non sciunt ac ideo non reflectunt 5 ; et quia mens naturalis regeneratur per mentem rationalem, videatur n. 3493, et quidem secundum ordinem ita quod bonum 6 rationalis non immediate influat in bonum naturalis ac id regenerat, sed 7 per verum quod est intellectus, ita secundum apparentiam ex vero 8 rationalis: haec sunt de quibus in hoc capite in sensu interno agitur; ‘Jishakus’ enim est mens rationalis quoad bonum quod est voluntatis, ‘Rebecca’ est quoad verum quod est intellectus, ‘Esau’ est bonum naturalis existens a bono rationalis, ‘Jacob’ est verum naturalis existens a bono rationalis per verum ibi.

[3] Ex his constare potest qualia arcana in sensu interno Verbi continentur; sed usque sunt paucissima 9 quae ad captum humanum describi possunt; quae transcendunt et non possunt describi, sunt indefinita; quo enim Verbum penitius vadit, hoc est, quo interius in caelum, eo sunt indefinitiora, et quoque ineffabiliora, non modo coram homine, sed etiam coram angelis 10 inferioris caeli, et cum ad intimum caelum, percipiunt ibi angeli quod infinita sint, et illis prorsus incomprehensibilia quia Divina: tale est Verbum.

Fußnoten:

1. Rationale, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has Quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini

3. The Manuscript has Divinum Verum Divini Rationalis Domini

4. The Manuscript has quid

5. The Manuscript inserts non percipitur.

6. The Manuscript has quod est voluntatis

7. The Manuscript inserts bonum quod est voluntatis.

8. The Manuscript inserts quod est.

9. The Manuscript inserts et vix aliqua respective.

10. The Manuscript has inferiorum caelorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.