29
Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
29
Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
4571. ‘Et dixit illi Deus’: quod significet perceptionem a Divino, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi, quod 1 sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod ‘Deus dixit’, in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia 2 Humanum in 3 Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu Deus in Ipso, quod per ‘dixit illi Deus’ significetur perceptio a Divino.
Fußnoten:
1. The Manuscript places this after dicere.
2. The Manuscript inserts ita magis et magis a Divino.
3. The Manuscript inserts suum.
2080. ‘Dixit Deus’: quod significet responsum perceptum, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua mox prius n. 2077; et quia in priore versu, ‘Abraham dixit’, quo significabatur perceptio, et hic ‘Deus dixit’ seu respondit, sequitur quod significet responsum perceptum seu responsum perceptionis; in perceptione quacumque est tam propositio quam responsio, utriusque perceptio hic in sensu historico exprimitur per quod ‘dixit Abraham ad Deum’ et quod ‘Deus dixit’: quod ‘dicere Deus’ sit percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, et supra in hoc capite passim.