Die Bibel

 

Genesis 35:20

Lernen

       

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4571

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4571. ‘Et dixit illi Deus’: quod significet perceptionem a Divino, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi, quod 1 sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod ‘Deus dixit’, in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia 2 Humanum in 3 Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu Deus in Ipso, quod per ‘dixit illi Deus’ significetur perceptio a Divino.

Fußnoten:

1. The Manuscript places this after dicere.

2. The Manuscript inserts ita magis et magis a Divino.

3. The Manuscript inserts suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3395

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3395. ‘Et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam’: quod significet quod non reciperetur, constat ex illis quae supra n. 3387 dicta sunt, ad illa verba ‘quia timuit dicere, Mulier mea, forte occidant me viri loci propter Rebeccam’. Quod ‘dicere’ 1 significet percipere et cogitare, hic manifestius patet quam alibi.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.