19
Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
19
Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
4544. ‘Removete deos alienigenae qui in medio vestri’: quod significet quod rejicerentur falsa, constat a significatione ‘removere’ quod sit rejicere; et a significatione ‘deorum alienigenae’ quod sint falsa; per ‘deos’ enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4402
‘alienigenae’ dicebantur qui extra Ecclesiam fuerunt, proinde qui in falsis et malis, n. 2049, 2115, inde ‘dii alienigenae’ sunt falsa.