Die Bibel

 

Genesis 34:19

Lernen

       

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4456

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4456. ‘Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me’: quod significet quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua, nempe externa Ecclesiae quae illorum, cum internis quae sua, ac ita simul unam Ecclesiam constituent, constat ex significatione ‘dare quemadmodum dicitis’ quod sit unum facere cum illis quoad verum et bonum, de qua mox supra n. 4455; ipsa ‘dos et donum 1 ’ quae dixit ut multiplicarent super illum, significat consensum in unum, nam dos quae dabatur virgini desponsandae, erat tessera quod utrinque consensus 2 ; dicit quod multiplicarent super illum valde dotem et donum, ac ita super statutum, quod erat quinquaginta argenti, ex causa quia cubuit cum illa antequam acceptavit eorum religiosum, et quod esset a parte Jacobi consentire vel renuere, secundum legem antiquis etiam notam, de qua Exod. 22:15, 16 [KJV 16, 17]; imprimis quia desiderata erat conjunctio, nempe interioris veri quod ‘Shechem’, cum affectione exterioris quae ‘Dinah’. Quod dos fuerit tessera consensus 2 et sic confirmatio initiationis, est quia appendere seu dare argentum erat signum quod suum esset, ita quod virgo illius, et acceptare illud esset reciprocum, ita sponsa esset sponsi, et sponsus sponsae.

Fußnoten:

1. domum, in the First Latin Edition

2. confessus, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.