Die Bibel

 

Genesis 34:14

Lernen

       

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4442

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4442. ‘Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’: quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius, constat ex repraesentatione ‘Hamoris patris Shechemi’ quod sit antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n. 4439; et ex significatione ‘loqui cum eo’ quod sit consultare; inde per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius.

Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod per haec verba, ‘Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’ significetur consultatio veri Ecclesiae apud antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam 1 Antiquam apud posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod talis sensus internus Verbi sit; ne quidem illi qui morem scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant; commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes, ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res historice concinnarent:

[2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n. 1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua 2 fuerunt, res sacras per repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n.

920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est; inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae continuae per tres caelos a Domino.

Fußnoten:

1. Ecclesiae quae secundum

2. illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1114

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1114. GENESEOS CAPUT DECIMUM

De Ecclesia Antiquissima; quae appellata Homo seu Adam Angeli et spiritus, seu homines post mortem, omnes quos cognoverunt in mundo et de quibus audiverunt, quoscumque desiderant, possunt offendere, eos ut praesentes videre et cum iis loqui, cum Dominus id concedit; et quod mirum, momento adsunt et praesentissime; ita loqui licet non solum cum amicis, qui utplurimum se inveniunt, sed etiam cum aliis quos aestimarunt et coluerunt. Ex Divina Domini Misericordia concessum fuit mihi, loqui non solum cum illis quos notus habui cum in corpore vixerunt, sed etiam cum illis qui in Verbo prae aliis famigerati sunt; ita quoque cum illis qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quae fuit illa quae appellatur Homo seu Adam; etiam cum quibusdam qui fuerunt ab Ecclesiis post illam, ex causa ut scirem quod per nomina in primis capitibus Geneseos modo Ecclesiae intellectae sint, tum ut scirem quales homines Ecclesiarum illius temporis fuerunt: quae itaque scire datum de Antiquissimis Ecclesiis, sunt haec quae sequuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.