Arcana Coelestia #4441
4441. ‘Et tacuit Jacob usque ad venire illos’: quod significet consultationem ex veris fidei quae illi et posteris ejus, constat ex significatione ‘tacere’ quod sit cogitare et tacite consultare 1 ; et ex significatione ‘usque venire illos’, nempe filios, quod sit ex veris fidei quae illi et posteris ejus; quod ‘filii’ sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quia cum illis consultatio fieret, sic cum veris quae per ‘filios Jacobi’ significantur, proinde ex veris quae illi et posteris ejus.
Fußnoten:
1. The Manuscript inserts apud se.
Arcana Coelestia #491
491. Eadem significantur per filios et filias in hoc capite vers. 4, 7, 10, 13, 16, 19, 26, 30, sed qualis Ecclesia, tales ‘filii et filiae’ seu tali bona et vera; hic sunt vera et bona quae distincte perceperunt, qui praedicantur de Ecclesia Antiquissima, principali et parente reliquarum et succedentium.