6
Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
4359. ‘Et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus servo tuo’:
quod significet vera ex Providentia Divina, constat ex significatione 'natorum' seu filiorum quod sint vera, de qua mox supra n. 4357, et ex significatione ‘quos gratiose largitus Deus’ quod sit ex Providentia Divina, quicquid enim largitur Deus, est Ipsius Providentiae.