Die Bibel

 

Genesis 33:16

Lernen

       

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4351

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4351. ‘Et amplexus eum’: quod significet amoris primam conjunctionem, constat ex significatione ‘amplecti’ quod sit affectio, de qua n. 3807, et quia affectio est amoris, et amor 1 spectat conjunctionem, inde est amoris conjunctio, quae hic significatur; quod prima amoris conjunctio sit, est quia sequitur quod ceciderit super collum, et dein quod ‘osculatus eum’, quae significant conjunctiones arctiores et interiores ex amore: quod ‘amplecti’ sit effectus qui ex amoris conjunctione fluit, absque ulteriore explicatione patet, proinde quod in sensu interno sit illa conjunctio; quae enim sensus interni sunt, illa in Verbo sistuntur per externa.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts omnis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.