Die Bibel

 

Genesis 31:7

Lernen

       

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4095

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4095. Vers. 14-16. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? Anno: alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum? Quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac. ‘Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei’ significat reciprocum affectionum veri: ‘An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri?’ significat statum primum separationis illarum a bono per Labanem significato: ‘annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos’ significat quod abalienaverit illas, ut non ejus essent amplius: ‘et comedit etiam comedendo argentum nostrum’ significat verum illarum affectionum quod consumeret, si non separarentur: ‘quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris’ significat quod omnia ex propria potentia, et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet: ‘et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac’ significat Providentiam Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.