Die Bibel

 

Genesis 31:54

Lernen

       

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4211

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4211. ‘Et vocavit fratres suos ad comedendum panem’: quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f. , 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia ‘panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non est aliud bonum quod est bonum 2 , quam quod est amoris et charitatis, ideo ‘panis’ significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur ‘panis’, videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena ‘comedere’ significat appropriationem, panis amorem caelestem, et ‘vinum’ amorem spiritualem, et hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur.

[2] Quod dicatur appropriatio boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per ‘Labanem’ repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649; inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,

1:18,

et quod ‘non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod ‘Ille sit Mediator’; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7 , ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant.

[3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod ‘Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per ‘serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. 21:9;

in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod ‘Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum panem.

Fußnoten:

1. The Manuscript has de qua

2. The Manuscript has datur

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript inserts dari possibly deleted.

8. The Manuscript has aliam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1025

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1025. ‘Cum semine vestro post vos’: quod significet illos qui e novo creantur, constat a significatione ‘seminis’, tum a sequentibus; a significatione ‘seminis’: semen in sensu litterali significat posteritatem, sed in sensu interno fidem; et quia, ut saepius dictum, nulla fides est nisi ubi charitas, ita est ipsa charitas quae per ‘semen’ in sensu interno intelligitur: a sequentibus, constat quod non solum agatur de homine qui intra Ecclesiam, sed etiam de homine qui extra Ecclesiam, ita de universo genere humano; ubicumque est charitas, etiam apud gentes remotissimas ab Ecclesia, ibi est semen, nam semen caeleste est charitas nemo enim hominum aliquid boni potest facere a se, sed omne, bonum a Domino; bonum quod faciunt gentes, etiam est a Domino, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod semen De sit fides, ostensum est prius n. 255; per fidem intelligitur ibi et alibi charitas ex qua fides, nam non alia fides, quae fides, datur, quam fide: charitatis;

[2] similiter etiam alibi in Verbo ubi semen nominatur, ut ubi semen Abrahami, vel Isaci, vel Jacobi, significatur amor seu charitas ‘Abrahamus’ enim repraesentavit amorem caelestem, ‘Isacus’ amorem spiritualem, quae sunt interni hominis, ‘Jacobus’ eadem sed quae externi hominis; ita, non solum in propheticis sed etiam in historicis historica Verbi in caelo non percipiuntur sed quae per historica significantur; Verbum non solum scriptum est pro homine sed etiam pro angelis; homo cum legit Verbum, et sensum inde non alium quam litteralem capit, tunc angeli non sensum litteralem sed internum; ideae materiales, mundanae et corporeae quas homo habet cum legit Verbum, apud angelos fiunt ideae spirituales et caelestes; sicut dum homo legit de Abrahamo, Isaco et Jacobo, tunc angeli nusquam cogitant de Abrahamo, Isaco et Jacobo, sed de illis rebus quae per eos repraesentantur et sic significantur:

[3] similiter cum de Noaho, Shemo, Hamo et Japheto, has personas ignorant angeli, nec aliud percipiunt quam. Ecclesiam Antiquam, et angeli interiores ne quidem Ecclesiam, sed istius Ecclesiae fidem, et secundum seriem, statum rerum de quibus agitur: ita quoque cum in Verbo dicitur ‘semen’, ut hic de Noaho quod ‘foedus erigeretur cum illis, et cum semine illorum post illos, non posteritatem eorum percipiunt, nam Noahus nullus fuit, ita enim appellata Ecclesia Antiqua, sed per ‘semen’ intelligunt charitatem quae essentiale fidei fuit istius Ecclesiae; similiter ubi in historicis de Abrahamo, Isaco et Jacobo dicitur semen eorum, tunc nusquam intelligunt angeli posteritatem eorum propriam, sed omnes in universo: tam qui intra Ecclesiam quam qui extra, apud quos semen caeleste seu charitas est; immo angeli interiores percipiunt ipsum amorem qui semen caeleste est, abstracte:

[4] quod per ‘semen’ significetur amor: tum omnis cui est amor, constat ab his locis, ubi de Abramo, Jehovah dixit, Semini tuo dabo terram hanc, Gen. 12:7;

tum, Omnem terram, quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternum, et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, Gen. 13:15, 16;

qui in sensu litterae sunt, non aliud capiunt quam quod per semen intelligatur posteritas Abrami, et quod per terram, terra Canaan, eoque magis quia posteritati ejus data est ea terra; sed qui in sensu interno sunt, ut totum caelum, per ‘semen Abrami’ non aliud percipiunt quam amorem, per ‘terram Canaan’ nihil aliud quam regnum Domini in caelis et in terris; et quod ‘data iis terra’, nihil aliud quam repraesentativum; de quo, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Similiter alibi ubi de Abramo, Jehovah eduxit eum foras, et dixit, Suspice nunc versus caelum, et numera stellas si potes numerare illas; et dixit ei, Sic erit semen tuum, Gen. 15:5;

hic similiter, ‘Abramus’ quia repraesentabat amorem seu fidem salvificam, per ‘semen ejus’ non alia posteritas in sensu interno intelligitur quam omnes in universo qui in amore sunt.

[5] Similiter, Erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te; ... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam; eroque illis in Deum:... hoc foedus Meum, quod custodies inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum, Gen. 17:7, 8, 10;

ubi ‘foedus erigere’ similiter significat conjunctionem Domini cum hominibus in universo per amorem, qui amor repraesentatus fuit per Abramum; inde constat quid per semen ejus significatur, nempe omnes in universo qui in amore sunt: foedus erat circumcisio de qua hic agitur, per quam nusquam caelum intelligit circumcisionem carnis, sed circumcisionem cordis, quae est eorum qui in amore sunt; circumcisio erat repraesentativum regenerationis per amorem, quod apud Mosen clare explicatur, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum, toto corde tuo, et tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. 30:6;

ex quibus constat quid circumcisio in sensu interno; quare ubicumque dicitur circumcisio, non aliud intelligitur quam amor et charitas, et inde vita.

[6] Quod per ‘semen Abrahami’ omnes in universo significentur quibus amor, constat quoque a Domini verbis ad Abrahamum et ad Isacum; ad Abrahamum, postquam sicut mandatum sacrificare voluit Isacum, Benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, sicut stellas caelorum, et sicut arenam quae super litore maris, et hereditabit semen tuum portam hostium tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. 22:17, 18;

ibi quod per ‘semen’ intelligantur omnes in universo quibus amor, constat manifeste.

[7] Sicut ‘Abrahamus’, ut dictum, repraesentavit amorem caelestem, ita ‘Isacus’ amorem spiritualem, quare per ‘semen Isaci’ non aliud significatur quam omnis homo, apud quem amor spiritualis seu charitas; de quo haec, Peregrinare in terra hac, et ero tecum, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et confirmabo juramentum, quod juravi Abrahamo patri tuo, et multiplicari faciam semen tuum sicut stellas caelorum; et dabo semini tuo omnes terras has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. 26:3, 4, 24;

ubi manifeste, quod omnes gentes intelligantur qui in charitate. Amor caelestis per Abrahamum repraesentatus est sicut ‘pater’ amoris spiritualis per Isacum repraesentati, nam e caelesti nascitur spirituale, ut prius ostensum.

[8] Jacobus, quia repraesentabat Ecclesiae externa quae ab internis existunt, ita omnia quae in externo homine, ab amore et charitate oriunda, quare per ‘semen ejus’ significantur omnes in universo quibus cultus externus in quo internus, et quibus opera charitatis in quibus charitas a Domino; de quo semine ad Jacobum, postquam in somnio viderat scalam, Ego Jehovah, Deus Abrahami patris tui, et Deus Isaci; terram super qua tu cubas, tibi dabo eam et semini tuo, et erit semen tuum sicut pulvis terrae; ... et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo, Gen. 28:13, 14; 32:13; 48:4.

[9] Quod semen non aliud significet, praeter a locis Verbi prius n. 255 adductis, etiam ab his constare potest;

apud Esaiam,

Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abraham amici Mei, 41:8;

ibi agitur de regeneratione hominis; ubi Israel et Jacobus, ut multoties, distinguuntur, et per ‘Israelem’ significatur Ecclesia spiritualis interna, per ‘Jacobum’ ejusdem externa, utraque vocatur ‘semen Abrahami’, hoc est, Ecclesiae caelestis, quia caeleste, spirituale et naturale sibi succedunt:

apud Jeremiam,

Ego plantaveram te vitem praestantem totam, semen voluntatis quomodo conversa es Mihi in degeneres vitis alienae? 2:21;

ubi de Ecclesia spirituali, quae ‘vitis praestans’, cujus charitas seu fides charitatis appellatur ‘semen veritatis’:

[10] apud eundem,

Sicut non numeratur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis servi Mei, et Levitas ministrantes Mihi, 33:22;

ubi manifeste ‘semen’ pro semine caelesti; nam per ‘Davidem’ significatur Dominus; quod semen Davidis non luit sicut exercitus caelorum qui non numeratur, nec sicut arena maris quae non mensuratur, unicuivis notum est:

apud eundem,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo avidi germen justum, et regnabit Rex, intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Illius quod vocabunt Illum, Jehovah justitia nostra: quare ecce dies venientes, dictum Jehovae, et non dicent amplius, vivens Jehovah, Qui ascendere fecit filios Israelis e terra Aegypti; sed vivens Jehovah, Qui ascendere fecit, et Qui deduxit semen domus Israelis e terra septentrionis, 23:5-8 1 ;

ibi prorsus alia significantur quam quae apparent in littera, non per ‘Davidem’ David, non per ‘Jehudam’ Judas, nec per ‘Israelem’ Israel, sed per ‘Davidem’ Dominus, per ‘Jehudam’ caeleste, per ‘Israelem’ spirituale; quare per ‘semen Israelis’ illi quibus est charitas seu fides charitatis:

[11] apud Davidem,

Timentes Jehovam, laudate Ipsum; omne semen Jacobi glorificate Ipsum; metuite ab Ipso omne semen Israelis, Ps. 22:24, 25 [KJV Ps. 22:23, 24];

ibi per ‘semen Israelis’ nec aliud semen intelligitur quam Ecclesia spiritualis:

apud Esaiam,

Stirps ejus erit semen sanctitatis, 6:13;

pro reliquiis, quae sancta, quia Domini:

apud eundem,

Educam de Jacobo semen, et ex Jehuda possessorem montium Meorum, et possidebunt illam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, 65:9;

ubi de Ecclesia caelesti externa et interna:

apud eundem,

Non generabunt in perturbationem; semen benedictorum Jehovae illi, et nati illorum cum illis, 65:23;

ubi de novis caelis et nova terra, seu de regno Domini, qui ibi, ex amore generati seu regenerati, appellantur ‘semen benedictorum Jehovae’.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.