Die Bibel

 

Genesis 31:54

Lernen

       

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4210

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4210. ‘Sacrificavit Jacob sacrificium in monte’: quod significet cultum ex bono amoris, constat ex significatione ‘sacrificii’ quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et ex significatione ‘montis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 1430; ‘sacrificium’ significat cultum quia sacrificia et holocausta fuerunt principalia omnis cultus in Ecclesia repraesentativa postera seu Hebraea; in montibus etiam sacrificabant, ut quoque passim ex Verbo constat, quia ‘montes’ ex altitudine significabant illa quae alta essent, ut sunt illa quae caeli, ac caelestia vocantur, et inde 1 in supremo sensu significabant Dominum, Quem Altissimum vocarunt; ex apparentia ita putarunt, nam quae interiora sunt, apparent sicut altiora, prout caelum apud hominem; hoc interius est in illo, at usque 2 autumat homo quod in alto sit; inde est quod ubi ‘altum’ in Verbo dicitur, in sensu interno significetur interius;

[2] in mundo non aliter sciri potest quam quod caelum sit in alto, tam ex eo quod caelum quoque dicatur illud aspectabile quod circum circa in alto est, quam 3 quia homo in tempore et loco est, et sic cogitat ex ideis quae inde, et quoque ex eo quod pauci sciant quid interius, et adhuc pauciores quod ibi non locus nec tempus; inde est quod secundum ideas cogitationis hominis locutum sit in Verbo; si non secundum illas sed secundum ideas angelicas, tunc homo ne hilum percepisset, sed quisque mirabundus stetisset, quid illud, et num aliquid, et sic rejecisset sicut quoddam in quo nihil intellectui simile foret.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts ex apparentia.

3. The Manuscript has tum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3459

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3459. ‘Et juraverunt vir fratri suo’: quod significet confirmationem cum illis qui in bono veri, constat ex significatione ‘jurare seu juramenti’ quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3037, 3375; et ex significatione ‘viri cum fratre’ quod sit veri bonum, seu quod idem, qui in illo bono; quod ‘vir’ sit verum, videatur n. 265, 749, 1007, 3134, 3309 pr. ; et quod ‘frater’ sit bonum, n. 2360; quid veri bonum, videatur n. 3295, 3332; in eo bono sunt illi qui hic per ‘Abimelechum’ repraesentantur, seu qui per ‘Philistaeos’, quorum rex Abimelechus fuit, 1 nempe qui fidem faciunt essentialem Ecclesiae, et praeponunt charitati; 2 qui tales, non in alio bono 3 sunt quam in veri bono, nihil enim aliud ex Verbo eliciunt et hauriunt quam quae fidei sunt, ita quae veri; quae autem boni sunt, ita quae vitae, vix vident, idcirco confirmant se in doctrinalibus fidei, et non in aliquibus charitatis; cum illi bonum agunt, est ex doctrinalibus fidei; bonum inde est quod vocatur veri bonum:

[2] cum illis qui in eo bono sunt, conjungit Se Dominus, sed non ita 4 ut cum illis qui in bono charitatis, nam 5 amor et charitas est conjunctio spiritualis, non autem fides nisi per amorem et charitatem; et quia ita, non dicitur quod ‘pepigerint foedus cum Jishako’, sed quod ‘juraverint vir fratri’; ‘foedus’ enim praedicatur de bono quod est amoris et charitatis, ‘juramentum’ autem de vero quod est fidei, n. 3375; de illis qui in veri bono etiam praedicatur cohabitatio, quae per ‘convivium’, n. 3456, significatur. Ex illis qui tales 6 in altera vita, scire mihi datum est quod separati sint ab illis qui in 7 charitatis bono sunt, hi enim propius conjuncti Domino sunt quam illi; nam bonum eorum est, ut ita dicam, durum, non se flecti patiens, 8 non communicativum, ita non in caelo sed in limine ad caelum.

Fußnoten:

1. The Manuscript has qui enim

2. The Manuscript has illi

3. The Manuscript has possunt esse

4. The Manuscript has ac

5. The Manuscript inserts ipse.

6. The Manuscript inserts sunt.

7. The Manuscript has bono charitatis

8. The Manuscript has nec

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.