40
die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
4203. ‘Dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te’: quod significet conjunctionem, constat ab illis quae supra dicta sunt; erant enim acervus et statua in signum et in testem quod foedus pactum, hoc est, quod amicitia, ita in sensu interno quod conjunctio.