Die Bibel

 

Genesis 31:37

Lernen

       

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4211

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4211. ‘Et vocavit fratres suos ad comedendum panem’: quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f. , 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia ‘panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non est aliud bonum quod est bonum 2 , quam quod est amoris et charitatis, ideo ‘panis’ significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur ‘panis’, videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena ‘comedere’ significat appropriationem, panis amorem caelestem, et ‘vinum’ amorem spiritualem, et hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur.

[2] Quod dicatur appropriatio boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per ‘Labanem’ repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649; inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,

1:18,

et quod ‘non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod ‘Ille sit Mediator’; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7 , ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant.

[3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod ‘Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per ‘serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. 21:9;

in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod ‘Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum panem.

Fußnoten:

1. The Manuscript has de qua

2. The Manuscript has datur

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript inserts dari possibly deleted.

8. The Manuscript has aliam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3597

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3597. Vers. 34-40. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem? Ei respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei in servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi? Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo. ‘Audivit Esau verba patris sui’ significat apperceptionem boni naturalis ex Bono Divino: ‘et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde’ significat alterationem ejus magnam circa status inversionem: ‘et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi’ significat quod desideraret conjunctionem, tametsi per illud conjunctum esset verum: ‘et dixit, Venit frater tuus in fraude’ significat inversum ordinis: ‘et sumpsit benedictionem tuam’ significat conjunctionem ita: ‘et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob?’ significat quale ejus: ‘et supplantavit me is duabus vicibus’ significat quod invertit ordinem: ‘primogenituram meam sumpsit’ significat prioritatem: ‘et ecce nunc sumpsit benedictionem meam’ significat conjunctionem: ‘et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?’ significat an aliquid ei esset quoad conjunctionem in priore illo statu: ‘et respondit Jishak, et dixit Esavo’ significat instructionem: ‘Ecce herum posui illum tibi’ significat quod in illo statu dominaretur ‘et omnes fratres ejus dedi ei in servos’ significat quod affectioni veri tunc subordinatae sint affectiones boni quoad apparentiam: ‘et frumento et musto fulcivi eum’ significat, ut prius, ejus bonum et verum: ‘et tibi igitur quid faciam, fili mi?’ significat quod bono in illo statu non aliud sit: ‘et dixit Esau ad patrem suum’ significat apperceptionem boni naturalis: ‘An benedictio una haec tibi, pater mi?’ significat num aliud adjungi posset ex bono naturali tunc: ‘benedic mihi etiam ego pater mi’ significat quod desideraret conjunctionem tametsi per illud conjunctum esset verum: ‘et sustulit Esau vocem et flevit’ significat statum ulteriorem alterationis: ‘et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum’ significat perceptionem de bono naturali quod Divinum fieret: ‘Ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua’ significat quo ex Divino Bono vita: ‘et de rore caeli desuper’ significat quod ex Divino Vero: ‘et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies’ significat quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam: ‘et erit quando dominaris’ significat quod priore loco erit: ‘et disrumpes jugum illius desuper collo tuo’ significat quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.