Die Bibel

 

Genesis 31:36

Lernen

       

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4070

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4070. ‘Et ad nativitatem tuam’: quod significet quod ad verum inde, constat ex significatione ‘nativitatis’ quod sit verum quod ex bono, omne enim verum nascitur ex bono, non aliunde est origo ejus, verum enim dicitur quia est boni et quia confirmat id ex quo est, hoc est, bonum, inde significatio nativitatis hic; quod ‘nativitates’ sint fidei, videatur n. 1145, 1255; et quod ‘parere’ sit agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.