Die Bibel

 

Genesis 31:26

Lernen

       

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4164

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4164. ‘Succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem’: quo significet zelum naturalis, constat a significatione ‘succensere’ se irasci, et inde ‘jurgari’, quod sit zelus; et a repraesentatione Jacob quod sit bonum naturalis, de qua prius: quod ‘succensere’ seu irasci et inde ‘jurgari’, sit zelus, inde est quia in caelo seu apud angelos non datur ira, sed loco irae zelus; ira enim differt a zelo, quod in ira sit malum, sed in zelo bonum; seu quod qua in ira est, intendat alteri cui irascitur, malum, sed qui in zelo est, intendat alteri erga quem zelum habet, bonum; quapropter etiam qui in zelo est, momento potest bonus esse, et in ipso actu bonus esse erga alios, non autem qui in ira; tametsi zelus in externa forma similis apparet irae, est usque in forma interna prorsus dissimilis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.