Die Bibel

 

Genesis 31:16

Lernen

       

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4211

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4211. ‘Et vocavit fratres suos ad comedendum panem’: quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f. , 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia ‘panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non est aliud bonum quod est bonum 2 , quam quod est amoris et charitatis, ideo ‘panis’ significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur ‘panis’, videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena ‘comedere’ significat appropriationem, panis amorem caelestem, et ‘vinum’ amorem spiritualem, et hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur.

[2] Quod dicatur appropriatio boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per ‘Labanem’ repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649; inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,

1:18,

et quod ‘non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod ‘Ille sit Mediator’; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7 , ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant.

[3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod ‘Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per ‘serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. 21:9;

in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod ‘Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum panem.

Fußnoten:

1. The Manuscript has de qua

2. The Manuscript has datur

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript inserts dari possibly deleted.

8. The Manuscript has aliam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3513

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3513. ‘Et edam’: quod significet appropriationem ita, constat ex significatione ‘edere’ quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3503; appropriatio fit cum per amoena et delectabilia insinuantur vera seu cognitiones boni et veri, in naturale, et cum haec vera adjunguntur bono ibi, tunc fit communicatio cum vero et bono rationalis, ita cum rationali; haec communicatio est quae vocatur appropriatio, nam sunt rationalis in naturali; quae enim in rationali sunt, se 1 habent ad illa quae in naturali, sicut particularia ad 2 communia; notum est quod ex particularibus existat commune, et quod absque particularibus non 3 existat aliquod commune; 4 commune particularium rationalis est quod sistitur in naturali; et quia commune est, sub alia forma apparet, et hoc secundum ordinem particularium constituentium ita secundum formam inde; si singularia et inde particularia boni caelestis et veri spiritualis sunt quae formant commune in naturali, tunc existit forma caelestis et spiritualis, et in quadam imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid caeli; at si singularia et particularia non sunt boni et veri, sed mali et falsi, quae formant communia in naturali, tunc 5 in imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid inferni.

[2] 6 Talia sunt quae significantur per edere et bibere in Sacra Cena, ubi etiam per edere et bibere significatur appropriatio, nempe per ‘edere’ appropriatio boni et per ‘bibere’ appropriatio veri; 7 si bonum, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum formant internum seu rationalem hominem, et per hunc externum et naturalem correspondentem, tunc fit homo in particulari et communi imago caeli, proinde imago Domini'; at si contemptus Domini et boni ac veri fidei, 8 atque odium 9 erga proximum formant, tunc fit homo 10 in particulari et communi imago inferni; et magis cum simul hoc fit in sancto, inde enim profanatio; haec sunt, 11 quod, qui digne edunt et bibunt, illis vita aeterna approprietur, qui autem indigne edunt et bibunt, sibi mortem approprient.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The Manuscript has commune

3. The Manuscript has detur

4. The Manuscript inserts hoc.

5. The Manuscript inserts quidem correspondent sibi mutuo, sed.

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript has si bonum est, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum, quae per internum seu rationalem format externum seu naturalem, tunc fit homo in communi et inparticulariimago caeli, proinde imago Domini;

8. The Manuscript has et

9. The Manuscript has in

10. The Manuscript has in communi et in particulari

11. The Manuscript inserts quae significantur per illa verba.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.