Die Bibel

 

Genesis 30:17

Lernen

       

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3910

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3910. ‘Et dixit, An pro Deo ego?’: quod significet quod ei impossibile, constat ex significatione ‘non pro Deo esse’ quod sit impossibile, ‘Deus’ enim in Verbo dicitur ex posse seu potentia, ‘Jehovah’ autem ex esse seu essentia, videatur n. 300; inde est quod Deus dicatur tum agitur de vero, et Jehovah cum de bono, n. 2769, 2807, 2822, nam de vero praedicatur posse, cum de bono esse, per verum enim potentia est bono, nam per verum agit bonum omne quod existit: inde constare potest quod per haec verba, ‘an pro Deo ego?’ in sensu interno significetur quod ei impossibile.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.