Die Bibel

 

Genesis 30:1

Lernen

       

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3932

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3932. ‘Et dedit illam Jacobo ad mulierem’: quod significet quod illud conjungeret, constat a significatione ‘dare in mulierem quod sit conjungere, ut supra’ n. 3915, 3917.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3908

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3908. ‘Et si non, mortua ego’: quod significet quod sic non resurgeret, constat ex significatione ‘mori’ quod sit non resurgere in vitam; uxores antiquis temporibus se dicebant mortuas, cum non filium seu filiam parerent, et quoque se ut tales credebant; quia nulla sui memoria seu quasi vita, in posteritate relicta maneret; sed quod tales se dicerent et crederent, erat quidem ob causas in mundo; sed quia omnis causa existit a causa priore se, ita omne causae in mundo naturali a causa in mundo spirituali, ita etiam haec; causa in mundo spirituali erat ex conjugio caelesti boni et veri, in quo partus non alii sunt quam vera fidei et bona charitatis, illa et haec ibi sunt filii et filiae, et quoque per filios et filias in Verbo significantur, 1 is cui illi partus, nempe vera fidei et bona charitatis, non sunt, quasi mortuus est, ' hoc est, inter mortuos qui non resurgunt, nempe ad vitam seu caelum; inde constare potest quid per illa verba Rachelis ‘si non, mortua ego’ significatur.

Fußnoten:

1. The Manuscript has qui partus nempe vera fidei et bona charitatis si non sint, quasi mortui sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.