Die Bibel

 

Genesis 3

Lernen

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

De Divina Providentia #274

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 340  
  

274. 1 IV. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod homo vivat homo post mortem; et hoc non prius detectum sit. Causa quod hoc nesciverint, est quia interius apud illos qui non fugiunt mala ut peccata, latet fides, quod homo post mortem non vivat, et ideo non alicujus momenti faciunt, sive dicatur quod post mortem vivat homo, sive dicatur quod resurrecturus sit die Ultimi judicii; et si forte incidit fides resurrectionis, dicit secum, non mihi fit pejus quam aliis; si ad infernum, sum in comitatu cum pluribus; si ad coelum, etiam. Sed usque omnibus, in quibus aliqua religio est, insita est cognitio, quod vivant homines post mortem; quod vivant animae, et non homines, est solum apud illos, quos propria intelligentia infatuavit, non apud alios. Quod cuivis, in quo aliqua religio est, insita sit cognitio quod vivat homo post mortem, constare potest ex his. 1. Quis cogitat aliter cum moritur. [2] 2. Quis panegyricus qui super mortuos lamentatur, non illos in coelum evehit, ponit inter angelos, loquentes cum illis, ac fruentes gaudio: praeter apotheoses aliquorum. [3] 3. Quis e vulgo non credit, quod cum moritur, si bene vixit, se in paradisum coelestem venturum esse, indutum veste alba, et fruiturum vita aeterna. [4] 4. Quis antistes est, qui non talia aut similia dicit morituro; et cum id dicit, etiam ipse credit, modo non simul cogitet de Ultimo judicio. [5] 5. Quis non credit infantes suos esse in coelo, ac se visurum esse suam conjugem, quam amaverat, post mortem; quis cogitat quod larvae sint, minus quod sint animae seu mentes volitantes in universo. 2 [6] 6. Quis contradicit, cum aliquid dicitur de sorte et statu illorum 3 qui e tempore in vitam aeternam transiverunt; dixi multis quod talis status et sors sit illis et illis, et non adhuc aliquem audivi dicentem, quod sors illorum adhuc nulla sit, sed futura tempore judicii. [7] 7. Quis cum videt angelos pictos et sculptos, non agnoscit illos tales esse; quis cogitat tunc quod sint spiritus absque corpore, aeres aut nubes, sicut quidam docti. [8] 8. Pontificii credunt sanctos suos esse homines in coelo, ac reliquos alibi; Mahumedani suos defunctos; Africani prae reliquis, similiter plures gentes; quid non Christiani reformati qui ex Verbo id sciunt. [9] 9. Ex cognitione illa insita cuivis, est quoque quod quidam aspirent ad immortalitatem famae, cognitio enim illa vertitur in tale apud quosdam, ac facit illos heroes et fortes in bello. [10] 10. Inquisitum est in mundo spirituali, num omnibus illa cognitio insita sit, et compertum est, quod omnibus in idea illorum spirituali quae est internae cogitationis, non ita in idea illorum naturali quae est externae cogitationis. Ex his constare potest, quod contra Divinam Domini Providentiam non aliquod dubium debeat inferri ex eo, quod putet nunc primum detectum esse quod homo vivat homo post mortem. Est solum sensuale hominis, quod vult videre et tangere quod credet; qui non cogitat supra illud, est in tenebris noctis de statu vitae suae.

Fußnoten:

1. 274 per errorem pro 266 ut videtur. Nn. 266-273 non inveniuntur, et paene certe ex contextu numquam scripti sunt.

2. Prima editio: universo,

3. Prima editio: illorum

  
/ 340