Die Bibel

 

Genesis 3

Lernen

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

De Divina Providentia #275

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 340  
  

275. Quod permittantur mala propter

Finem, qui est salvatio

Si homo in amorem, in quem creatus est, nasceretur, nonn foret in aliquo malo, imo nec sciret quid malum, nam qui non fuit in malo, et inde non est in malo, non scire potest quid malum; si diceretur ei quod hoc et illud sit malum, non crederet quod dabile sit; hic status est status innocentiae, in quo fuerunt Adamus et Chaiva uxor ejus; nuditas, quam non erubuerunt, significabat illum statum. Cognitio mali post lapsum intelligitur per esum ex arbore scientiae boni 1 et mali. Amor, in quem homo creatus est, est amor proximi, ut ei velit ita bene sicut vult sibi, et magis, et quod in jucundo amoris illius sit, dum ei benefacit, vix aliter quam est parens erga infantes. Hic amor est vere humanus, nam in illo est spirituale, per quod distinguitur ab amore naturali, qui est animalibus brutis: si homo in illum amorem nasceretur, non nasceretur in caliginem ignorantiae, sicut nunc omnis homo, sed in quandam lucem scientiae et inde intelligentiae, 2 in quas etiam brevi veniret; et quidem primum reperet sicut quadrupes, sed cum insito conatu erigendi se super pedes; nam quantumvis quadrupes, usque non deorsum ad terram demitteret faciem, sed antrorsum ad coelum, ac erigeret 3 se, ut quoque posset sursum.

Fußnoten:

1. Prima editio: honi

2. Prima editio: intelligentiae,

3. Prima editio: erig�ret

  
/ 340