Die Bibel

 

Genesis 2:2

Lernen

       

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #109

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

109. Quod sapientia et intelligentia tametsi apparent in homine, sint 1 solius Domini, sicut dictum, dicitur clare per similia repraesentativa apud Ezechielem,

Ecce aquae exeuntes sub limine domus versus orientem, quia facies domus, oriens; ... et dixit, Aquae illae exeuntes ad terminum versus orientem, et descendunt super planitiem, et veniunt ad mare, in mare eductae, et sanabuntur aquae; et fiet, omnis anima vivens, quae reptat, ad omne, quo venit aqua fluviorum, vivet.... Et juxta fluvium ascendet super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi; non marcescet ramus ejus, et non consumetur fructus ejus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario illae exeunt, et erunt inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, 47:1, 8, 9, 12; hic Dominus significatur per ‘oriens’, et per ‘sanctuarium, e quo aquae et fluvii’. Similiter apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus, et fluvii, hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, et folium arboris in medicinam gentium, Apoc. 22:1, 2.

Fußnoten:

1. sit in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.