Die Bibel

 

Genesis 2:14

Lernen

       

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #97

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

97. Quod vita per inspirationem et per spiraculum describatur, est quoque causa quod Antiquissimae Ecclesiae homines perceperint status amoris et fidei per status respirationis, qui status mutati sunt successive in posteris eorum; de qua respiratione nondum aliquid dici potest quia hodie prorsus abdita sunt; antiquissimi hoc bene norunt, et qui in altera vita norunt; sed in terrarum hoc orbe nullus adhuc: inde spiritum seu vitam assimilabant vento; etiam Dominus, cum de regeneratione hominis loquitur, apud Johannem,

Spiritus, (seu ventus, ) 1 ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, atque non scis, unde veniat, aut quo abeat; sic est omnis, qui generatus a spiritu, 3:8:

apud Davidem similiter,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum, (seu ventum) 2 oris Ipsius, omnis exercitus illorum, Ps. 33:7:

et apud eundem,

Colligis spiritum eorum, exspirant et ad pulverem suum revertuntur; emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. 104:29, 30.

Quod ‘spiraculum’ pro vita fidei et amoris accipiatur, constat apud Jobum, Spiritus ille in homine, et spiraculum Shaddai 3 intelligere facit eos, 32:8:

tum apud eundem,

Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Shaddai vivificavit me, 33:4.

Fußnoten:

1. Parentheses inserted as in Arcana Coelestia 8286.

2. Parentheses inserted as in Arcana Coelestia 8286.

3. See n. 1992 for a full explanation of this term, which Schmidius usually translates by Fulminator and KJV (1611) by Almighty.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.