10
Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
10
Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
139. Antiquitus soli habitare dicti sunt qui a Domino ducti sicut homines caelestes, quia non amplius infestabant illos mala seu mali spiritus; repraesentatum hoc quoque in Ecclesia Judaica per id quod expulsis gentibus soli habitarent; quare aliquoties in Verbo praedicatur de Ecclesia Domini quod sola, ut apud Jeremiam,
Surgite, ascendite ad gentem quietam, habitantem confidenter, ... non valvae, et non vectis ei, solus 1 habitant, 49:31: in prophetia Mosis, Habitavit Israel confidenter, solus, Deut. 33:28: manifestius adhuc in prophetia Bileami, En populum, solus habitat, et inter gentes non reputatur, Num. 23:9;
ubi ‘gentes’ pro malis. Haec posteritas Antiquissimae Ecclesiae non habitare voluit sola, hoc est, non esse caelestis homo seu ut caelestis homo duci a Domino, sed inter gentes esse, sicut Ecclesia Judaica; et quia id cupivit, dicitur ‘non bonam esse, ut sit homo solus is’; qui enim cupit, jamdum in malo est, et ei conceditur.
Fußnoten:
1. Hebrew (badad) = ‘in separation, separately’, and is used adverbally. Swedenborg here uses the simple form of the adjective, though we should have expectedsolum. In Arcana Coelestia 9496 he uses solitarii, as Schmidius does.